Latin
CAPUT VII
Kaspar Schott, Technica curiosa 551
Unproofread scanNot analysed yet
Arabes Elit, seu Alit, Be, Gim, Da &c. Syri Olet, Beth, Gomal, Dolat &c. nullam aliam rationem dare possumus, quàm quòd Hebraeos imi tati sunt. Sommab. Solae Hebraicae litterae sunt significativae, &illius rei nomen habent, quam significant: aliarum verò nationum litterae nil significant, sed tantùm imitantur nomina Hebraicarum, ut vidimus. Hinc, eodem Bellarmino teste, Josephus lib. 1. Antiquit. cap. 4. Eupolemus apud Clemenrem Alexandrinum lib. 1. Seromat. D. Augustinus lib. 18. de Civitate DEI cap. 39. ac praecipuè Eusebius de Praeparatione Evangelica lib. 9. cap. 4. &lib. 10. cap. 2. ex eo demonstrant primas omnium litterarum Hebraicas fuisse, quòd solae Hebraicae litterae nomina habeant siQuid autem significent Hebraici Alphabeti littegnificativa. rae, dicemus infrà libro ult. cap. 4. ex Eusebio, D. Hieronymo, &aliis. Tertiò. Plurimi &gravissimi Auctores asserunt, primas litteras fuisse Hebraicas, omnes nimirum illi qui dicunt eas fuisse Afsyrias, aut Syriacas, aut Phoenicas. Nonnullorum testimonia affero. Plinius lib. 7. Histor. Natural. cap. 56. ait: Litteras arbitror semper fuisse Assyrias. Idem Plinius lib. 8. cap. 12. Ipsa gens Et alibi: Phoenicum in gloria magna est litterarum inventionis. Litteras, apud Syros repertas volunt, &apud Phoenices. Consentit Lucanus: Phoenices primi (famae si credimus) ausi Mansuram rudibus vocem signare figuris. Clemens Alexandr. lib. I. Stromat. Cadmus erat Phaenix, qui Alii autem difuit Graecis littorarum inventor, ut ait Euphorus. Nec absimilicunt, Phoenices &Syros primos excogitasse litteras. ter sentit Cyrillus Alexandrinus lib. 7. contra Julianum Apostatam, apud Hermannum Hugonem loco suprà citato; Herodotus, Herodianus, lere licemus, Turitus, lusus, festus duas Leutentilium Vallus, a lib. Tusc. Ciceronis; Pomponius Mela, Zopyrio, Phornutus, Suidas, apud Gyraldum Dialog. 1. de Poët.