# Technica curiosa 562

Kaspar Schott, Technica curiosa, HMEIX EEMEN OI OTTONTEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/562
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/562

Narrat Rabbi Abraham Zachut, & Rabbi Godolias in sua Carena, Reges Armeniorum, Persarum & Medorum, scripsisse Epistolam ad Josue, vocantes eum similiter latronem, minantesque bellum se illi communibus viribus illaturum, & ex occupata regione ejecturum. Epistolam, unà cum responso Josue, affert ex citatis Auctoribus Nierembergius lib. I. de Origine sacrae Script. cap. 16. Decimosextò. In Hebraeorum Chronico Seder-Holam cap. XI. refertur, quòd Israëlitae in duodecim illis lapidibus, quos jussu Josue è Jordane extraxerant, & in monumentum erexerant, postquam eos compegissent calce superne, inscripserunt legem septem linguis. Ergo Moysis tempore propagata jam erat scriptoria ars ad diversas gentes. Decimoseptimò, Multa Sibyllina oracula fuerunt scripta anre Mosaica tempora: nam quaedam ex Sibyllis vaticinantur de Josue, de Moyse, & de rebus quae Moysen praecesserunt. Decimo octava. In capite 17. libri Genesis murat DEUS nomen Abrami, dicens: Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te. Quae mutatio facta est, teste D. Hieronymo ex Hebraeis, adjectione litterae F. He, quae est littera nominis DEI tetragrammati, de quo multa infrà in Cabala. Mysterium adjectionis illius litterae pandemus in citata Cabala. Notae ergo erant tunc litterae Abrahamo, alioquin mysterium non intellexisset. Decimononò. Moyses fuit eruditus omni sapientiâ Aegyptiorum, ut testatur D Stephanus Actor. 7. vers. 22. Aegyptii autem praeter doctrinam sacram & Hieroglyphicam, excelluerunt maximè, teste Diodoro Siculo lib. I. Geometriâ, & Arithmeticâ. Quae autem Geometria & Arithmetica sine litteris Certe notae arithmeticae apud ipsos, ut apud plerasque tunc gentes, erant litterae Alphabeti: nam notae illae barbaricae I, 2, 3, 4, &c.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
