# Technica curiosa 565-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, HMEIX EEMEN OI OTTONTEX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/565-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/565-2

primam omnium scripsit Moyses, omnes reliquae post ipsum fue artis auctorem esse runt scriptae, ut eruditè probat Eusebius lib. 8. & 10. Praeparaquae protionis Evangelicae. S. Cyrillus Alexandrinus in libris contra Juliabent. num, & ante illos Tertullianus, & S. Justinus Martyr in Exhortat. ad Gentes, quorum hic ultimus sic scribit: Modis omnibus perspicuum est, omnibus historiis Mosaicam esse longè antiquiorem. Et rursus: Sola Moysis praecessit historia, quam divino spiritu afflatus ille scripsit litteris Hebraicis; neque enim adhuc erant Graecae litterae. Ergo usus litterarum non est antiquior Moyse: si enim ante Moysen fuissent litterae, & ars scribendi; ante ipsum scriptae fuissent historiae, ut argumentatur Diodorus Siculus lib. I. & Josephus. SecunBbbb 3 ize dibzy G Google heumatum in dictum. Postea lite primus, der legen serichen. tradidit, ut fatetur Diodorus Siculus, & ex ipso S. Justinus, & S. Cyrillus Alexandrinus: Ergo ante ipsum nullus fuit litterarum usus; alioquin mirum esset nullum alium leges antea scriptis commendasse. Verba Diodori & Justini lege apud Nierembergium loc. cit. cap. 3. Tertium indicium.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
