Latin
HMEIX EEMEN OI OTTONTEX
Kaspar Schott, Technica curiosa 567
Unproofread scanNot analysed yet
Si Adam, aut Enoch, aut Abraham, aut alius quispiam ante Moysen invenisset litteras, absque dubio illius meminisset Moyses in Pentateucho, &ab inventione tam praeclata commendasset auctorem, utpote beneficentissimum humano generi; sicuti meminit aliarum rerum inventorum, ut artis ferrariae, architecture seu domifactoriae, musicae, agriculturae, &similium. Sui autem ipsius tam praeclarae artis inventoris memoriam nullam facit studio humilitatis. Quo eodem studio tacet egregia facinora, quę in Aegypto adversus Aethiopas belligerans? patravit supremus Dux Aegyptiarum copiarum; quę tamen Eusebius, Cedrenus, &alii referunt. Eodem studio tacet quòd Pharaonicum diadema refutaverit, &filium filiae Pharaonis se esse negaverit; quod tamen S. Paulus Epistolam ad Hebraeos prodit. Sextum Indicium. Artapanus memoriae prodidit, &transcripsit Eusebium in libris de Praeparat. Evangel. Moysen in Aegypto scripsisse ipsum nomen DEI in tabula litteris, easque litteras derisisse nonnullos Sacerdotes, legere nescientes; utique quia novae, &apud ipsos inusitatae, quippe qui solis hicroglyphicis signis scribebant. Si Aegyptiis, qui tunc omnium sapientissimi habebantur, ignotus erat litterarum usus; utique &aliis gentibus minùs excultis &doctis erat ignotus. §. XI. Congruentiae quae probant Moysen esse primum scriptoriae artis inventorem. Moysen esse ANte Moysen verbum DEI non erat scriptum, sed revelatum scriptoria artis auctoAPatriarchis tradebatur oretenus aliis atque aliis, &memoria rem conauditorum commendabatur: quod fieri poterat, quia fideles egruentiis rant pauci, vita hominum longa, paucae leges DEI &oracula. At probatur. crescente numero fidelium, &deficiente hominum vitâ, cùm DEUS vellet multiplicare leges, &suscitare alios atque alios post Moysen Prophetas; conveniens fuit ut verbum DEI scriberetur, ut legi facilè &ab omnibus posset, variisque nationibus communicari; atque in earum linguas transferri. Ad id faciendum apte non erant litterae hieroglyphicae Aegyptiorum atque Aethiopum (ut bene probat Nierembergius loco mox citando §. 32.) quae solae tunc vigebant, &à solis doctis, iisque Aegyptiis Sacerdotibus intelligebantur, reliquis, autem erante generabiles, ut Apole sua loqui. tur. Conveniens ergo fuit, ut institueretur novum scribendi genus, quod facilius, universalius, clarius foret, &non ita expositum variis atque incertis interpretationibus. Hoc autem scribendi genus DEUS tradidit Moysi, &Moyses aliis. Alias congruentias, ob quas DEI verbum scribi, &scripto ad posteros transmitti debebat, ac proinde novum extare scribendi ritum, vide apud Nierembergium lib. 2.