# Technica curiosa 568-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO PRIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/568-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/568-2

ASSERTIO PRIMA. Probabilißimum est, litteras & scribendi artem non à Moyse inventas, sed ante ipsum extitisse. TTa sentiunt omnes quos retulimus §. 4. 5. 6. 7. pro variis litteratrum ante Moysen inventoribus; qui certè sunt plurimi & gravissimi Scriptores, sacri & profani: tametsi enim discrepent in eo, quòd non uni, sed variis attribuant litterarum inventionem; omnes tamen in eo conveniunt, quòd Moysi illam derogent. His Nobiscum accedunt, quos pro sequenti Assertione adducemus. etiam sentit P. At hanasius Kircherus in Obelisco Pamphilio lib. J. cap. 1. & in Oedipo Aegyptiaco Tom. 2. Classe 2. cap. 2. §. 3. in quorum utroque loco ait, hunc esse unanimem sensum & consensum Auctorum Graecorum, Latinorum, Hebraeorum, Chaldaeorum, Arabum, Samaritanorum, Aethiopum, Aegyptiorum; quorum ipsissima verba variis idiomatibus recitat, ac latinè reddit. Argumenta praecipua quae me movent (praeter illa quae pro sequenti Assertione afferam) sunt Primò, quae dixi §. 4. Num. 1. de Libris ab Enoch ante diluvium scriptis, Secundò, quae eodem §. 4. Num. 3. dixi de duabus columnis à filiis & posteris Seth erectis, cum inscriptione rerum coelestium. Tertiò, quae §. 5. Num. 6. dixi de libro Job ante Moysis aetatem scripto.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
