Latin
CAPUT XXIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 57
Unproofread scanNot analysed yet
Ad experiundum verò, num globus constructus aërem probè contineat, aut alicubi transpiret: inflato priùs aëre, instar pilae lusoriae, repletur &in aquam projicitur; statimque defectus aut foraminula deprehenduntur, per quae fortè quidpiam aëris penetret. Deinde extrahatur omnis aer totaliter, &oro majori securitate ventile bracteola ac stanno liquato diligentissimè claudatur, nè quid aëris successu temporis furtivè in globum irrumpat. Tum suspendatur è libra exactissima, in hunc finem praeparata (addito ex parte altera librae aequipondio) fiatque in medio jugi lingula longiuscula, seu indiculus, qui in apposito aurichalceo, atque in gradus diviso semicirculo, quasi in tabula declinationem vel potiùs hinc inde motionem ostendere queat. Deprehendetur, lingulam seu indiculum non semper perpendiculariter erectum stare, nec idem semper divisionis punctum ostendere. lnvenietur quoque successu temporis medium, ac post unum aut alterum annum, maximum ac minimum aëris pondus. Ex hoc modo, uti in proximis meis jam memini, alium didici longè meliorem; speroque eum aliquando omnes hactenus factas expensas compensaturum. Solùm adhuc deest, quod dictum Experimentum hactenus nemini transmittere potuerim, quoniam in eodem hypocausto aut conclavi, in quo exhibendum est, acretinendum, conjungi debet, atque suspendi: nam si procul absportatur, aut avehitur, improviso, quantumvis magna adhibeatur diligentia, disrumpitur. Tandem quod attinet, Illustrem Dominum Robertum Boyle, fra. Magdeburgica matrem Comitis de Corke in Anglia, libellum cui titulus, Nova Expechina perrimenta de aëre, viso nostro Magdeburgico Experimento ex Mechamatica, melior est nica Reverentiae Vestrae, edidisse, hunc mihi necdum videre contiquàm Angit. Quae verò circa ejus machinam, modumque operandi Reverentiae glicana. Vestra mihi insinuat, ea omnia multò meliora ac perfectiora ego ha6ες. Dized by Google Dig bes.