# Technica curiosa 571

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/571
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/571

Ad ejusdem pedes inscriptio Latina in hanc legitur verborum formam: Adam divinitus edoctus, primus scientiarum & litterarum inventor. Cui opinioni assentitur & ipse Angelus, dicens: Ratioista persuadet, Adam divinitùs edoctum disciplinas, certos a praesertim scribendi characteres adeo necessarios aliis praemonstrasse, sicut inscriptio docet &c. Athanasius Kircherus in Oedipo Tom. 2. Classe 2. §. 3. ita scribit: Suidas primò Adamum auctorem litterarum facit. dem facit universa Hebraeorum Schola: cui non dissentiunt Syrorum & Arabum monumenta, quemadmodum fusiùs in Obelisco Pamphilio testimoniis auctoritatibusque comprobavimus. Ibidem §. 5. in fine ita dissertationem de hac re concludit: A primis igitur patriarchis ante diluvium res gestas monumentis, librisque scriptis traditas, nihil dubito, cùm non videam, cur tam insigne, & adeo humano generi necessarium scriptionis inventum sapientissimos, & rerum omnium peritissimos, imò θεοδιδάκτους viros latuerit. Idem Kircherus in citato Obelisco cap. 1. multis Hebraeorum & Arabum testimoniis confirmat, Adamum scripsisse libros. Nonnullorum verba adduco latinè à Kirchero reddita. Itaque Rabboth Commentar. in Genesin ait: Dicunt Rabbini nostri, quòd Adam pater noster benedictae memoriae composuit librum praeceptorum, quae DEUS ipsi dedit in horto Eden. Hunc Rabbi Tanakus Bar Haia in Rabboth, dicit fuisse librum, in quo omnia à principio Mundi usque ad consummationem ejus explicarentur; & in virtute ejus filios Adami Seth & Henoch praedixisse diluvium. EjusCece 2 Eandere libet meridie leon selbst in solat, dictus sed petum, in eo fuisse, non venturum Messiam (in secundo scilicet adventu) donec omnes animae quae in mente Creatoris conceptae sunt, creentur: Non venturus est Rex Messias, donec creatae fuerint omnes animae, quae ascenderunt in cogitatione DEI, ut crearet eas.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
