# Technica curiosa 575

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/575
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/575

Paulus allegavit dictum Christi: Beatius est magis dare, quam accipere; & nomina eorum Magorum qui Moysi restiterant, Jannes, & Mambres. Quòd si tempore S. Judae aliquis liber sub nomine Henoch circumferretur, quamvis apogryphus; ideo credo citatum ab Apostolo prophetiam, quae alioquin sibi constabat vera, ut convinceret Gnosticos, qui extremum DEI judicium negabant futurum, Henoch tamen librum admittebant caeteris Scripturis posthabitis. Ideo censuit S. Judas testimonio Henoch quasi proprio truncandos gladio: Haec Nierembergius. Ecce quomodo in omnem se vertat partem, ut evadat vim argumenti ex libro ab Henoch scripto desumpti pro litterarum usu ante Moysis tempora vigente. At non evadit: sic enim arguo. S. Apostolus citat ipsa Enochi verba, quae utique in aliquo libro exarata reperiebantur, & nota erant sibi, & aliis quibus scribebat vel nota quoque erant, vel esse poterant, alioquin frustra remississet illos ad dicta verba illa. Vel ergo liber, in quo reperiebatur verba illa, erat ab Enocho scriptus, atque adeo authenticus; vel ab alio, atque apocryphus: si primum, habeointentum: si secundum, vel erant revera verba ab Enocho prolata, vel non: hoc secundum dici non potest, alioquin Apostolus falsum scripsisset dicendo illam esse prophetiam Enochi; dicendum ergo primum. Jam iterum, si erant revera verba ab Enocho prolata; ergo erant alicubi scripta, & à scriptore illo apocrypho exscripta, idque vel ex libro ab Enocho scripto, vel ex alio: si primum, habeo iterum intentum; si secundum, redit idem argumentum, & sic ulteriùs, donec tandem deveniatur vel ad ipsum librum Enochi, vel ad antiquissimum aliquem in quo ipsissima Enochi verba erant scripta.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
