# Technica curiosa 576

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/576
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/576

Dices, Decem verba alia ab ea postolo etentia, elicere metas verbo Lanchis, sed Apostolum, aut alium quempiam qui illa primus scripsit, scivisse illa ex revelatione DEI, non ex scriptione in libro aliquo extante. Sed qui probas, quòd revelatione, non scriptione illa sciverit, quisquis primus illa scripsit? Certè non alia de causa id asseris, nisi quia alioquin concedere debes scribendi artem esse antiquiorem Moyse; quod nos asserimus. Auctoribus quos contra librum Enoch citat Nierembergius, oppono Auctores quos citavi §. 4. Num. 1. & alios multos quos citat P. Athanasius Kircherus in Obelisco, quos omitto. Tertiò. Ad id quod diximus §. 4. Num. 3. de duabus columnis, quibus filii ac posteri Seth inscripserunt rerum naturalium scientias, fatetur quidem Nierembergius lib. 2. de Origine sacrae Script. cap. 14. id verum esse; at lib. 3. cap. 21. ait, argumentum inde desumptum pro antiquitate litterarum majore quàm Moyses sit, esse inefficax, siquidem ipse Josephus, qui hanc historiam prodidit memoriae, & alteram columnam ad sua usque tempora perdurasse dicit, inventum nihilominus litterarum post diluvium censuit, & alicubi Moysi adscribit. Quare existimavit eas columnas litteris solùm hieroglyphicis, non alphabetariis incisas. Porrò usus litterarum haeroglyphicarum in defectum alphabetariarum videtur introductus; & supponit Adamum alphabeti promulgatorem non fuisse. Ego autem dico cum P. Athanasio Kirchero lib. 3. Obelisci Pamphylii cap. 1. & alibi saepe, hieroglyphicam litteraturam, à Mercurio Trismegisto ingeniosissimè excogitatam, & solis Sacerdotibus traditam, eo fine, ut mysteria Divinitatis & Naturae solis sapientibus legenda proponerentur, plebi verò & illis qui legere scripturam alphabetariam noverant, abscondita manerent. Non ergo columnis ante diluvium hieroglyphica erant insculpta. Si Josephus litteras alphabetarias censet post diluvium repertas, earumque inventionem Moysi adscribit (quamvis ego neutrum in Josephi libris inveniam) aut memoriâ labitur, ac sibi contradicit, aut errat. §. XIV. dibzy G Google §. XIV. Solvuntur aliae Difficultates contra nostras Assertiones. Vartò. Ad id quod diximus §. 5. Num. 6. de libro Job, & Jobi liber à quo fuerit de scriptionis usu qui in illo libro supponitur jam antea viscriptus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
