# Technica curiosa 577

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/577

guisse, respondet Nierembergius Primò, certum quidem sibi videri, Job fuisse natum ante Moysen, non tamen ita certum ante eum objisse. Vixit enim, ait, Job duplo longiorem vitam, quàm Moyses. Nam sicut scribit S. Isidorus in lib. de vita & morte Patrum cap. 24. Vixit Job CCXLVIII. annos. Poterant quoque progenitores Job longaeviores fuisse: quare potuit ipse Job superstes Moysi esse, vel saltem post inventas à Moyse litteras librum scribere; & fuerunt aliqui, ut refert S. Chrysostomus, qui fuisse sanatum Job post legem dicerent. Respondet Secundò, plurimos negare scriptum librum ab ipso Job, tribuereque illum vel alicui ex Prophetis, vel ex amicis Job; frequentiorem tamen sententiam, & quae sibi magis placeat, asserere, Moysen fuisse libri Job scriptorem: citatque prose Isidorum, Abulensem, Beuterum, Eugubinum, & aliquot Rabbinos. Confirmat deinde duplici argumento, non fuisse scriptum à Job. Demum addit, se non multum refragaturum, si quis dixerit, ipsum Job, aut alium ex amicis ejus, appinxisse historiam illam mirandam litteris Aethiopibus, & Aegyptiis, nimirum hieroglyphicis &c quam deinde Moyses divinitùs afflatus, & illustratus, Hebraicis characteribus composuerit, & ampliaverit, atque exinde ab Hebraeis inter canonica scripta receptam. Vides, in quot iterum partes se vertat Nierembergius, ut vim argumenti à nobis loc. cit. allati effugiat? At non effugit. Nam Primò Job natus ante Moysen, vixit quidem aliquamdiu cum ipso, at mortuus fuit ante ipsum annis 45. Etenim juxta Hebraeos in Seder Olam, Genebrardum, Salianum, Pererium, Pinedam, Torniellum; Tirinum, & alios, teste ipso Tirino in Chronico sacro cap. 16. Job natus fuit anno Mundi 2328, Diluvii 672: Moyses verò anno Mundi 2463, Diluvii 807. totis scilicet 135 annis post Job. Hic vixit annis 210, Moyses verò annis 320: supervixit ergo Moyses annis 45. Secundò, ipsum Job scriDddd se sensiste lutum librum, aestantur etiam superig. p. Nunc sequit. dem linguâ Syriacâ, seu Arabicâ, vel Idumaeâ; nam, teste S. Hieronymo, Prologo in Job, Syrismis passim & Arabismis inspergitur: ex Syriaca verò in Hebraicam linguam convertit eum Moyses, & ideo citati à Nierembergio Auctores faciunt Moysem auctorem libri. Tertiò. Sed demus sob non scripsisse librum suum, sed Moysen, aut Prophetam aliquem post Moysen; adhuc inconcussum manet argumentum nostrum. Nam quando contigit historia Job, jam extabat usus scripturae, ut loco cit.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
