# Technica curiosa 578

Kaspar Schott, Technica curiosa, ASSERTIO SECUNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/578
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/578

probavimus tunc autem Moyses nondum erat natus, ac proinde nec litterae ab ipso inventae esse poterant: nam Job post historiam illam vixit adhuc 140 annis, ut constat ex cap. ult. Job; ergo historia contigit anno 70. Jobi; Moyses autem natus fuit anno 135 Jobi. Ait Nierembergius, extitisse tunc scripturae usum, sed scripturae hieroglyphicae. Respondeo ex cit. loc. colligitur, & hieroglyphicam, & alphabeticam scripturam extitisse. Nam primò, amici Job remittunt eum ad annales veteres: hi autem non scribebantur hieroglyphicâ scripturâ, sed alphabetariâ. Secundò, Job mentionem facit utriusque: dum enim ait, quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro, stylo ferreo? insinuat scripturam alphabetariam: dum verò ait, vel celte, (seu caelo, sive scalpro) sculpantur in silice? innuit hicroglyphicam. Quintò. Ad id quod §. 6. Num. 7. 8. & 9 diximus de inscriptionibus in sepulchro Beli, Semiramidis, & Nini, respondet Nierembergius, cum Ottone Heurno in suo Chaldaico, omnes fuisse litteris hieroglus hicis sculptas. At hoc incredibile videtur, praesertim cùm inscriptio columnae Nili continuat multa nomina propria Regum, quae non hicroglyphicis, sed alphabetariis Itteris exprimi solent; imò nec exprimi possunt hieroglyphicis. Respondet Primò Nierembergius, librum Xenophontis de Aequivocis in quo continetur inscriptio illa columnae Nili, non mereri majorem fidem quàm scripta Berosi ab Annio edita. Secundò ait, nomina illa, Coeli, Jovis, Saturni &c. non esse propria, sed appellativa, idque probat auctoritate Xenophontis initio ejusdem libri. Ibri. Sed nihil certinete tuam vel auctor euntem habet sie licet. Xenophontis, & sic valet nostrum argumentum; vel non habet, & sic corruit impugnatio ad versarii. Sextò. Ad id quod diximus §. 7. Num. 19. de Aegyptiorum omnimoda eruditione, & sapientiâ, quâ imbutus fuit Moyses, respondet Nierembergius lib. 3. cap. 19. eruditos quidem fuisse Aegyptios, & ab iis Moysen, sed sine litteris alphabeticis, & solis hieroglyphicis. At hoc non probat, nec probare potest. Nostrum ergo argumentum manet in robore suo. Atque haec sufficiant de litterarum origine, & scriptoriae artis antiquitate; de quae hic tractare libuit, ut meam ea de re sententiam depromerem, & tam mirificae artis praestantiam vel hac rationem manifestarem.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
