# Technica curiosa 584

Kaspar Schott, Technica curiosa, FINIS PARTIS PRIMAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/584
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/584

Quotquot enim operam suam antehac ea in re impenderunt, ingenti atque indefesso labore, aut perdiderunt penitus, aut ita impenderunt, ut adhuc sub judice lies pendeat, num scopum attigerint. Tantum tamen abest, ut operis perficiendi difficultas deterruerit praeclara ingenia, ac remorata fuerit, ut calcar potiùs addiderit ad majora quàm unquam aliàs conamina, ad rem omnium, ut putatur, difficillimam perficiendam. Eundem laborem paucos ante annos adorsus est nobilis aevi nostri Geometra è Societate nostra R. P. Georgius à S. Vincentio, cujus in omni Matheseos genere eximia facultas (ait idem Leotaudus, & res ipsa loquitur) omnibus jam pridem nota, notum etiam diuturnum hanc in rem ab eo impensum studium, in spem non dubiam Geometras adduxêre, se posthac tantae hujus difficultatis tot votis expetitâ solutione, ejus ope potituros. Vix ergo prodierat Opus ingens, quod illo de argumento conscripsit, & Austriaci Problematis nomenclaturâ cohonestavit, cùm omnium Geometrarum oculos atque ingenia, nec paucorum calamos ad se convertit, atque ad oppidò varia judicia impulit. Alii quippe Opus totum, dente utique invido, corroserunt, & apud minùs in Geometricis Scientiis peritos contemptui exposuerunt. Alii Tetragonismos quatuor in illo contentos acerrimè ventilârunt, & paralogismis infectos ostendere igit. stendere conat sunt. Alum eosdem Tetragonismos exposuerunt, atque ab impetentium insultibus defenderunt. Postremorum è numero non postremus est Vir Nobilis atque Doctissimus, omnibusque Mathematicis Disciplinis excultissimus, Dn. Godefridus Aloysius Kinnerus à Lovventhurn.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
