Latin
FINIS PARTIS PRIMAE
Kaspar Schott, Technica curiosa 585
Unproofread scanNot analysed yet
Serenissimi Archiducis Caroli Josephi studiorum Moderator Edidit ille Elucidationem Geometricam secundae inter quatuor dicti Auctoris Quadraturae, Libello exiguo; quo resectis superfluis, magnâ brevitate, claritate, &ordine, Propositionibus non plus quàm XXXVI. totam Vincentianam doctrinam de secunda Quadratura proponit, &(si geometricae apodixi consonant, quae Gregorianum Opus de novis proportionum ac proportionalitatum, progressionumque geometricarum affectionibus, deque admirandis &hactenus inusitatis planorum ductibus copiosè disserit) dictam secundam Quadraturam ut legitimam demonstrat; dummodò quae habet Proposit: 30. legitimè explicentur. Ego neque hanc, neque alias hoc loco attingam, quoniam longiores sunt quàm ut paucas intra paginas contrahi queant; &jam satis ventilatae sunt, suumque adhuc robur Auctoris doctissimi &aliorum multorum judicio obtinent: quoniam Ecce niam ex perperam intellecta proportionalitatum, doctrina, &falsa rationum comparatione, aliisque erroribus proficiscuntur, ut optimè ostendit P. Franciscus Xaverius Ayinscom. Ad faciliora ergo conamina, quorum examen aliquando delatum mihi fuit, progredior.