# Technica curiosa 588

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/588
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/588

se excedant; ut patet, si ex A & B aequalibus, auferantur C & D inaequalia, excedentia se in duplo: remanent enim E & F, quae non in duplo se excedunt. Sensus ergo Axiomatis est, i quo excessu excedunt se ablata, eodem seu! aequali se excedere residua, ut paret in allato exemplo, ubi C excedit D in 25, & similiter F excedit E in 25. Hinc Clavius ita proponit Axioma: si ab aequalibus inaequalia demantur, erit residuorum excessus excessui ablatorum aequalis; aequalis inquam aequalitate arithmeticâ. Paralogismum hunc notaverat, ut dixi, ipsemet Auctor, antequam ad me mitteret problema, insinuaveratque tribus praedictis verbis cryptographicis: in quibus si prima & ultima uniuscujusque littera abjiciatur, remanent haec verba, pra, ram, tas; ci, pe gni; ac, per, di; quae si legantur per syllabas ex unoquoque trium verborum desumptas, incipiendo tamen ab ultimo; erit hic sensus: dignitas (sive Axioma) perperam accepta.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
