# Technica curiosa 589

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/589
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/589

Sumatur pars ejus Vide Iconismum L quarta, & eductis e centro radiis EA, EC, subtendatur hypotheFig. II. nusa AC; erit quadratum AC duplum quadrati AE, per II. Centro E, radio EL aequali dictae hypothenusae AC, describatur circulus ELMB: erit hic circulus duplus prioris, quoniam circuli ad invicem se habent ut quadrata diametrorum, ac semidiametrorum, per 2. Duodec. III. A Majori circulo detrahatur minor, remanebit Zona circa minorem circulum descripta, aequalis ipsi minori circulo; quoniam si ex duplo auferatur dimidium, remanebit alterum; duo autem dimidia ejusdem, sunt inter se aequalia. Erit praeterea quarta pars Zonae aequalis quartae parti circuli minoris; & pars octava Zon a LMFKA, aequalis octavae parti circuli ARFE. IV. Jam sic Lunula major LTM, est dupla lunulae minoris AKF; & triangulum majus LMF, est duplum trianguli minoris AFG. Ergo si duo priora auferantur & Zona, & duo tosteriora ab octante circuli tremanebit mixtilineum LAKF simplum trianguli AGE, ac proinde hoc triangulum est duplum illius mixti linei. Hoc posito, prosequitur suam demonstrationem. Sed paralogizat. Nam falsum est, si ex uno aequalium auferantur duo dupla, & ex altero duo simpla, ultimi residuum esse duplum residui prioris. Sint enim, ut anten, A & B aequalia: aufeB1OO rantur ex A duo dupla C & D, ex B vero auferantur duo simpla E & F; remanebit hic H, ibi G; & tamen H non est du plum ipsius G.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
