Latin
CAPUT XXIV
Kaspar Schott, Technica curiosa 59
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIV. EPISTOLA III Praenobilis Domini Ottonis Gerickii. ORaecedens Epistola, &promptissima Humanissimi Viri erga me meaque studia propensio, occasionem praebuit, &animum addidit, proponendi denuo nonnullas circa perscripta hactenus Experimenta difficultates, earumque solutionem petendi. Ad quas respondet Vir Amplissimus, ut sequitur. Admodum Reverende. Religiosissime, &c Domine, &Care admodum Amice, &c. Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae litteras, queis ad meas elapso proximè 28. Februarii datas respondet, hesterna die accepi, ex iisque intellexi sequentia. Primò. Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae animo non nihil scrupuli inhaeret circa Globum evacuatum, qui ex uno bilanti brachio suspensus, variationem gravitatis aeris indicare debet. (Vide Caput 21. &Capitis 22. Num. 7. &Capitis 23. Num. B.) pu tat enim, mutata aëris gravitate aut levitate, non solùm Globun ex uno librae brachio, sed etiam contrapondium ex altero ascendere aut descendere debere, ideoque libram semper in aequi librio manere, &c. Verùm hoc esse nequit. Quoniam enim Globus spatium vacuum intra se comprehendit, necessarium est, ut pro diversitate materia circumfusae suum pondus variet. Num si dictus Globus simul cum suo contrapondio suspenderetur primò intra aquam, Exempli Gratia, deinde intra spiritum vinisutique globi pondus in vini spiritu graviam redderetur, quàm pondus contrapondii, quia hoc materia aliquâ, ille nulla repletus est materia. Si itaque pondus suum variat Globus in diversis liquoribus; utique &in diverso aëre variabit. Aliter se res haberet, si non tam Globus, quùm contrapondium simal in eandem suspensa harerent materia; uti fit, dum probati auri pendus in aequa exploratur: tunc enim non nibo pondera in eadem sispensa sunt materia; sed aurum est in aqua, contrapondium in arre: at in vasa nostroutrumque pondus in aëre haeret. Vide quae dicemus in Annotationo I. sequeri. Secunized by Google Digit Globi praedicti bentile quomodo construendum. Machina Magdebur gica recenter constru cta.