# Technica curiosa 593

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/593
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/593

non plus quàm tredecim Propositiones complectentem, eodem Anno, Auctore Thoma Anglo (uti Epigraphe praefert) per partes editum; primò enim prodierunt novem primae propositiones & statim ad me missae; deinde reliquae, atque submissae. In eo dictus Auctor novam init viam ad circuli Quadraturam inveniendam, ac demonstrandam. De viri conamine laudabili quid ego sentiam, tum aperui Illustrissimo Comiti per eum, per quem Libellum transmiserat. Nunc addo judicium alterius eximii Mathematici, ad quem idem Libellus missus fuerat, ab eo mihi perscriptum die 12. Aprilis Anni M. DC. IX. Sic ergo ait: In Circuli Quadratura, cujus exemplar Reverentiae vestra Francofurto misit Anglus ille, propositio sta paralogizat: cùm non advertat Author, quodnam & quibus superficiebus contentum corpus relinquatur ex aequalium corporum Tetrastylicorum subtractione. Quem quidem errorem ego adverti, antequàm in posterioribus authorem ipsum, id ab alio quopiam culpatum fuisse, monentem & refutantem legerim. Quem ille paralogismum dum propositione I3tia à se propulsare nititur, in alia absurda prolapsus est. Inprimis enim cùm tam probare debuisset, otam propositionem confirmat. Deinde in hac, quam ibi facit demonstratione, plus probat quàm ipsi propositum fuit: sequeretur enim (qued ipse ibi non advertit) non solùm cuivis circuli segmento Quadratum aequale, sed cuivis etiam Quadranti circuli, adeoque Toti circulo Quadratum aequale nullo negotio exhiberi posse. Ait enim in Diorismo propositionis 3tiae, dico, duas superficies SOTP (parallelogrammum) & LOP semisegmentum circuli) esse aequales. Quod si verum est, erit & quadratum GBHC, sive planum ex sectione cylindri per axem Fffs Digi xem facta, aequale Quadranti circuli ABC, id est, plano ex sectione sphaerae per axem emergenti; quandoquidem eadem est horum posteriorum ad se invicem, quae priorum ratio. Itaque facillimuniam erit, quemvis circulum quadrare juxta ea, si vera sint.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
