# Technica curiosa 598

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/598
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/598

Ait tertio: Et si haec recta MN multiplicetur per PMI00000; dabitur rectangulum PMN6180300000 minus vero. Si sensus est: hic numerus est minor quàm rectangulum PMN; vera est propositio. Ait quartò: Hoc rectangulum PMN est aequale quadrato rectae MO. Respondeo, in lineis verum est; in numeris falsum est. Ait quintò: Ergo quadratum MO est C6180300000 minùs verò. Si sensus est: numerus C est minor quàm quadratum ex MO; est vera propositio. Ait sextò: Hoc quadratum primis duabus figuris convenit cum quadratis A & B, sed tertia figura utriusque quadrati C & D, nempe figura, 8, superat tertiam figuram quadratorum A & B, quae est 6. Respondeo, Esto; quid inde? Ait septimo: Atque ita quadratum C, hoc est, quadratum rectae MO minus vero, majus est quadrato B, quod est quadratum quadrantis majus vero: id quod nullâ ratione contingeret, si MO respectu diametri PM esset aequalis quadranti. Respondeo: si sumit pro eodem quadratum C, & quadratum rectae MO, error est; quia neque ista sunt, neque possunt esse aequalia. Quod quadratum C majus sit quadrato B, concedo; quod idem quadratum C minus sit quadrato ex MO, concedo etiam: sed hoc nullâ ratione contingere posse, si &c. nego. Imò ita debet contingere. Si ostensum fuisset, idem fuisse majus & minus respectu ejusdem (quod intendebat argumentum) sanè, & paralogismi me meritò ac pseudoquadraturae arguisset.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
