# Technica curiosa 599

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/599
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/599

At nunc hoc tantùm infert: Numerus C est minor quadrato ex MO, & major numero B, qui est major quadrato ex quadrante, quod nullo modo est absurdum, sed contrarium si quis assereret, manifestè erraret. Mihi igitur demonstratum manet, quadratum ex MO esse ex quadrante, quadratum numeri C illo quadrato MO minorem & simul majorem esse numero B. Itaque non adversatur proportioni circumferentiae & diametri mea sententia; id quod suo loco demonstrandum manet.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
