# Technica curiosa 6

Kaspar Schott, Technica curiosa, MENTA MAGDEBURGICAANTIQUA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/6

Quod cùm sine Experimentis fideliter institutis, ingeniosèque explicatis fieri nequeat; dici non potest quàm vehementer desiderem, ut hoc tam docto saeculo, quo scientiae omnes, omnesque artes summum attigisse videntur gradum, hoc quoque studium, quo sine Antiqui frustra animum ad Philosophiam, quam nobis tradiderunt, applicassent, postliminio revocetur; uti magnâ animi voluptate in Anglia à Viris doctissimis & Industriissimis, initâ in hunc finem societate, & quasi confoederatione, factitari audio, ut initio sequentis Libri enarrabo. Hoc autem studium cùm sine ingenti labore, dispendio temporis, & magnis sumptibus inchoari ac perfici nequeat; non possum non summopere approbare, & quibus valeo modis Mundo propalare eorum conatus, qui ejusmodi studio delectantur, & thesauro ejuscemodi Rempublicam Litterariam ditant. Quare tametsi aliàs jam, ut dixi, Antiqua haec, quae sequuntur, Magdeburgica Experimenta in lucem dederim; eadem tamen, ut ad plurium notitiam veniant, iteratò dare, aliaque quae dixi, addere non gravabor. Haec altera suscepti laboris causa est.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
