Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 603
Unproofread scanNot analysed yet
Habet numque lunula BO pro basi, seu peripheria inferiori lineam curvam AOC, quae dimidia pars est circumferentia semicirculi, cui inhaeret, nempe JOC: at verò lunula BD basis est linea curva ADC, quae triens est circumferentiae semicirculi AFG cui insistis. Quod, ut bene intelligatur, diligenter distinguendae sunt circumferentia QOC, ADFG. CLG, se mutuo intersetantes in C: quod tamen admodum difficilo non erit beneficio Figura VII. in qua duas solas lunulas BD, &HF, cum iis aequali triangulo depinximus; praeterquàm quod in Figura XLII. hosce lunularum similium BO, HL, solis designavimus punctis, quò faciliùs ab aliis distingui possint. Jam verò, ut ad reliquam problematis nostri demonstrationem accedamus, dico triangulum ANP aequale esse lunulae ADCO, ac proinde totum ACP toti lunulae BD. Quoniam enim, ut in priori Figura demonstratum est, lunulae BO, &HF, aequiralent triangulo ACG; demptis lunulâ BO, &triangulo ACN (quae quidem aequalia esse demonstratum est) remanebunt lumulae OD, &HF, reliquo rectilineo ANCGA aequales, sive (quod idem est) duobus triangulis ANP, &CPG: Est autem lunula Hippocratica HL, aequalis triangulo CMG; Ergo duae lunulae, OD, HL, simul aequales sunt duobus triangulis ANP, CMG. Demptis igitur aequalibus, triangulo CMG, &lunulâ HL, erit reliquum ANP triangulum, reliquae lunulae DO aequale; ac proinde additis aequalibus OB, ACN, fiet tota BD, toti ACP aequalis. Si igitur eidem triangulo ACP, quadratum aequale describatur, erit illud aequale lunulae BO, quod erat demonstrandum. Hac autem quadratâ Lunulâ, facilis est reliqui ciride Isoculi tetragonismus. Sit enim semicirculus ABC, in cujus peri nismum pheria aptentur tres lineae rectae, AL. IL. LC, aequales seI. Fig. II. midiametro AS: quae quidem implebunt totam circumferentiam, quando quidem semidiameter lateri Hexagoni aequalis est, ex Corollar. propos. 15. lib. 4. Deinde super easdem describantur semicirculi DM, FM, GO. Quoniam igitur semicirculus ABC, quatuor ejusmodi semicirculis aequalis est, per demonstrata GEBK 2 strat. I. Fig. 11. si demnam meus communes circuli portione, EM. BN. HO, erit reliquum rectilineum AMNOC aequale tribus lunulis DE, FB, GH, unà cum altero semicirculo tali, quales sunt tres praedicti minores. Si ergo ex rectilineo AMNOC cetrahantur tria triangula aequalia tribus lunulis praedictis (ut fieri posse demonstratum est in Figura VII. &VIII. )qualia sunt in hac Figura IX. triangula AIP. IPR, PRQ, erit reliquum rectilineum RQCL, uni semicirculo aequale; ideoque si quadratum ipsi aequivalens inveniatur, per ult. secundi; eidem semicirculo aequale esse censendum erit, ac proinde ejusdem quadrati diameter toti circulo quadratum aequale describet