Latin
CAPUT VI
Kaspar Schott, Technica curiosa 605
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis autem per praeruptas &paenè inaccessas vias solutionem problematis sit assecutus P. Gregorius, neque adhuc ratio circumferentiae ad diametrum aliter quam per continuas quantitates constet; id tamen rigori geometrico nil obstare, Geometris manifestum esse audimat. In secunda parte, cùm proposit. 1. &2. declarasset modum inventae proportionis inter segmentum hexagonum &extremum, quo utitur Dn. Doctor Marcus Marci; tandem Propositione 3. censet, viam ipsius ad Quadraturam (sic enim appellat dictus Auctor) esse valde subtilem ac ingeniosam: &si quidem per eam daretur ad terminum pervenire, longè expeditiorem esse ac Non perveniri autem per eam ad planiorem viâ Gregoriana terminum, saltem hactenus, ideo existimat, quòd confundat rationem Geometricam cum Arithmetica, uti demonstrat. Et hoc ο1 ν ipsum censet non latuisse Auctorem In tertia parte, antequam sua circa Quadraturam circuli Inventa proponat Propositione 2. &3. hanc praemittit propositionem.