# Technica curiosa 605-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/605-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/605-2

PROPOSITIO I. Datâ Quadraturâ invenire circumferentie aequalem rectam. Vide IcoTAmetsi enim Quadratura P. Gregorii non procedat ex innism. I. juxti A ventione rectae lineae, quae sit aequalis circumferentiae, Fig. X. viam Archimedis; putat nihilominus P. Behm, datam ea Quadraturâ in veniri posse rectam lineam circumferentiae aequalem A. S Quod sic demonstrat Esto enim quadratum B, dato circulo A aequale. Dato radio AC, & lateri DE, quaeratur tertia proportionalis, cujus dupla sit CF. Ait; lineam rectam CF esse aequalem periphoriae circuli A. Quoniam einteriangulum ACR, uti Geometris notum est, aequatur quadrato B. Crene μὲν γ. sexti, & pos 1. ejusGgBg 3. I, ejusdem) hoc est, circulo A, & ex demonstratus ab Archimede, triangulum rectangulum GHI, cujus latus GH radio AC, & latus HI circumferentiae circuli A aequatur, est item aequale circulo A: ergo triangula ACF, GHI, inter se aequantur; & quia habent eandem altitudinem, erunt bases CF, HI, per sexti aequales. At ex supposito HI aequatur circumferentiae; ergo ex concedendo nota CF eidem aequabitur. quod erat demonstrandum Legitima est Demonstratio. Sequitur Propositio 2. in qua Auctor Inventum suum explicat.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
