Latin
CAPUT VIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 611
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquam partem MR partior in quatuor partes aequales, quarum una sit RA. Huic aequalem designo ex E in I, modo infrà Num. VIII. dicendo. Sic perfecta erit geometricè partitio diametri, ex aequo respondens illis Num. I. &II. Quod ut pateat, IV. Dico, diametri portionem RS esse partium diameinsuper, quod tamen non attingit. Interim ponamus esse erEst enim potentia portionis hujus, dimidia potentiae diametri, per 47. primi; proinde nec excedere dictos terminos, nec deficere ab illis potest, uti ex dicendis constabit. Parum autem refert hîc &nunc indivisibile illud arithmeticum, dum geometricè habeatur. V. Erit itaque residua portio diametri SO partium, ut 858407346440306761534. totidem scilicet partium, quot sunt D. suprà Num. I. uti &reliquae MR complentes diametrum, 141592653589793238463, totidem sunt, quot supra inter B &C. Num. I. quas supra ter diametrum circulus requirit. VL. Atque ita habetur geometricè divisus diameter, ejusque partes singulae ex aequo respondentes arithmeticis illis partibus Num. I. &II. quod erat propositum. Habetur &diametri portio RM. quae ter sumpto adjecta diametro circulum aequat. Habentur hinc &reliqua, de quibus infra. aequalis VII. Inprimis autem habetur circuli quadrans rectae RI; sunt enim tres quartae diametri: deinde una quarta ex MR, Hhhh 2 GIL &MK, est. LI) quae simul sumpto dunt circuli quadrant. tem. VIII. Ut autem is ipse quadrans circuli geometricè habeatur, sumenda primò est diametri portio illa RS, de qua num. III. &IV. atque huic adjungenda una quarta residui diametri SO, quae est SI, juxta 40. primi. Eo pacto habetur circuli quadrans: nam reliquae tres quartae IO. quadruplicatae in diametro deorsum, terminantur in eodem puncto M.