# Technica curiosa 615

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/615
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/615

vel 6. Latus Inscripti Quadrati non esse s. numerum, ac nec eum, quem Author in altero schediasmate substitutus, videlicet ipsum constabit extrahenti Radicem ex semisse ejus, quod fit à Latere AB Quadrati. In numerum quoque A irrepsisse errorem, ut patet, si numerus 7. ducatur in 3. Nam postrema quoque sive dextima, binario est major. 2. Portionem FB nimium quantùm distare ab Excessu illo, quo circuli ambitus superat Triplum sui Dimetientis; quemadmodum videre est in duabus postremis λ. & μ. numerorum seriebus. Unde conficitur, reliquas etiam Demonstrationes Auctoris vim suam habere non posse. Caeterùm Inventum hoc Hecatombe suâ fuisset dignissimum. 3. Patet denique Principium Paralogismi totius esse à numero β. ad quem tamen mirum est, quo modo deductus fuerit Auctor: cùm alioquin per Analysin à superioribus ad inferiora institutam in eum deveniri non possit, nisi vice versâ Senesis instituatur numerorum à numero. Haec nunc raptim Rev. V. significanda occurrebant.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
