Latin
LIBER
Kaspar Schott, Technica curiosa 618
Unproofread scanNot analysed yet
deralium refractiones, siderumque inconstantes parallaxes. Minori inconstantiae &errori subjectus est perpendiculi usus, quem Recentiores Mathematici cum Galilaeo, Baliano, Mersenno, Honorato Fabry Ricciolo, aliisque non paucis, invexêre. Qui usus si ad varias Chronometricas machinas, quà antiquas, quà novas applicaretur, nae magnus non ad Mechanicam tantummodò Chronometriam, sed ad Astronomiam quoque, Geographiam, Hydrographiam, Nauticam, reliquamque Mathesin umversam fieret accessus. Faciet hoc praesens Liber. Dabit enim novas varias, ingeniosissimèque constructas Horometrorum mechanicorum omnis generis speciens, è nova Chronometria Mechanica, novaque motuum scientia, quam Amicus conscribere coepit, suoque tempore multis auctam atque expolitam, DEO dante, praelo praeparabit, non sine Litterariae Reipublicae emolumento, excerptas. Habebit illo in Opere Lector theoriam cum praxi pulchro foedere conjunctam. Habebit ad Operis perfectionem, &intelligentiam faciliorem definitioitized by Google Dig mtamen, diuisiones, suspendentes motus de natius circa Motum, Tempus, Spatium, mutuum magnitudinum contactum, Rotationem, aliaque.