# Technica curiosa 62-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/62-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/62-2

CAPUT XXV. Annotationes in praecedentem Epistolam. Uoniam in praecedente Epistola doctissimus Experimentorum Magdeburgicorum Auctor multa notatu digna breviter perstringit; placuit nonnulla Annotatiunculis nostris magis elucidare. §. I. Annotatio ad numerum primum. Ertâ experientiâ constat, corpus solidum grave in aqua levius esse, quàm in aëre. Si enim duo gravia duabus bilancis lancibus imponantur, unum hinc, alterum inde, quae in aëre constituant aequilibrium; si unum cum lance sua immergatur aquae, alterum cum sua maneat in aëre; perditur aequilibrium, & lanx quae extra aquam est, deprimitur; quae verò intra aquam, elevatur. Demonzed by Google Digi Demonstrat autem Archimedes in Libro de insidentibus huuido Propos. 7. & Stevinus lib. 4. Staticae Propos. 8. potestque experientiâ etiam deprehendi, idem grave in aqua levius, esse, quàm n aëre, pondere aquae magnitudine sibi aequalis, hoc est, grave intra aquam tantò minùs ponderare, quàm in aëre, quantum ponderat aqua cujus locum occupat grave intra aquam. Quare si pescubicus alicujus lapidis ponderaret in aëre 22. libras, & pes cubicus aquae ponderaret in aëre eodem 2. libras; ponderabit idem pes cubicus lapidis intra aquam solùm 20. libras.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
