# Technica curiosa 62

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/62

Caeterum piet alimensitus secernere se inter multa perste uero qua de hisce, aliisque meis exiguae aestimationis Experimentis scribit, ac typis excudenda parat, mihi priùs legenda transmittere cogitat; remittam omnia sincerè, ac securè, nec opus erit illa priùs describendacurare. Si plura occurrant quae interroget liberè ad me perscribat; respondere juxta exiguam meam capacitatem non gravabor. Gratissimum foret, si Physicam Suam Curiosam ad me mitteret; pretium libenter persolvam. Magno meo gaudio intellexi, quòd Eminentissima Sua Celsitudo, Elector Moguntinus, in Experimentis meis gratiosè sibi complaceat. Serenissimus Elector Brandeburgicus magnus quoque est Mathematicarum Scientiarum Aestimator, & Fautor. Admodum Reverendam Paternitatem Vestram singulari DEI providentiae ac protectioni commendo; sumque, & maneo Admodum Reverendae Paternitatis Vestrae Semper Obsequentißimus Otto Gericke m. pp. Magdeburgo April. Anno 1662.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
