Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 621
Unproofread scanNot analysed yet
II. Fig. I. cernuntur in arcu AB: tum Ansae Semicylindricae, vel quasi tales, ut in arcu AF: denique Hemisphaericae, &aliae, quae ad efformanda mechanicè Rotatilia assumi solent, aut possunt, ut bene advertit Amicus. Ex his varias ipse ac etiam novas Rotarum specius deducit, adsignato cuilibet Rotae suo nomine quàm fieri potest aptissimo, ut sequitur. I. Plana vel Orbiculata Rota est, in qua rotantium ansarum bases quibus insistunt, sunt omnes in eodem plano, quamcunque tandem figuram ex inferiùs enumerandis obtineant, II. Cylindrica convexa Rota est, quando in exteriore cylindri superficie, vel aliquo ipsius circulo, rotantes ansulae sunt ordinatae, quamcunque figuram illae obtineant. III. Cylindrica concava Rota dicetur illa, in cujus interiore cylindrica superficie, vel aliquo ipsius circulo, rotantes ansulae qualiscunque figurae sunt dispositae. IV. Conica converca Rota est, quando in exteriore superficie coni per planum basi parallelum truncati, rotantes ansulae cujuseunque figurae coordinantur. V. Conica concava dicetur, si in interiore coni superficie rotantes ansulae, quacunque figurâ praeditae, disponantur. VI. Annulus rotatilis, vel Annularis Rota dicetur, cujus ambitus cum centro, à quo maximè distat, nullâ semidiametro solidam connectitur; idque sive sit Annulus planus, sive Cylindricus, conicus, tam convexus, quàm concavus. VII. Dentata Rota vel Odontoides est, cujus ambitus exasperatur ansulis incisis vel infixis, praeditis forma semicylindricam, ut in arcu AF; vel polyedri prismatis, ut in arcu FE. VIII. Digitata vel Dactyloides Rota est, cujus ambitus distinguitur paxillis sive planè cylindricis, ut in arcu AB, sive cylindros proximè attingentibus, ut in arcu BC. IX. Mucronata sive Glottoides Rota est, quae in ambitu habet incisas ansulas rotantes figuram mucronis aut linguae referentes, quales in arcu ED conspiciuntur X. Bullata vel Gemmata est, in cujus ambitu disponunter sphaekiii 3 plaerulae vel hemisphaeris comerus, aut crearuntur constans, convexis in altera rota respondentia. Prioris fragmentum refert arcus DC. XI. Stellata vel Astroides Rota est, cujus ambitus exasperatur trigonis prismatibus, aequalia utrimque latera habentibus, ut in arcu GH. XII.