# Technica curiosa 622

Kaspar Schott, Technica curiosa, PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/622
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/622

Serrata vel Climatoides Rota dicitur illa, quae non secus ac prior armatur in ambitu prismatibus trigonis; hac tamen differentiâ, quòd eorum latera sint inaequalia, ut cernitur in arcu GN. XIII. Cochleata vel Helicoides Rota est, in cujus ambitu efformantur striae quaedam, certâ anguli quantitate ad axem rotae inclinatae, quamcunque tandem figuram habeant; quae tamen ad quatuor commodissimè reducuntur; Semicylindricam, ut in arcu AF; Trigonalem, ut in arcu GH; Quadrilateram, ut in arcu KL; & Trapezoidem ML. Harum primam vocat Amicus Cochleam Cycloidem, secundam Trigonoidem, tertiam Tetragonoidem, quartam Trapezoidem. XIV. Glabra sive Laevis Rota est, cujus ambitus nullas habet ansatas asperitates, sive ea sit Orbicularis, sive Cylindrica, Conica convexa vel concavae XV. Vnciata seu Harpagoides Rota est, quae in ambium dispositos habet uncos, ac velut harpagones, ut in arcubus HK & NM cernitur Pleniorem explicationem, & usum hactenus explicatarum Rotarum, aliorumque eò spectantium, videat Lector suo tempore apud Amicum.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
