# Technica curiosa 623

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/623
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/623

V. Vibrationes seu Oscillationes perpendiculi, sunt motus ipsius ultra citraque Orthodromam AB reciprocanter facti per arcus majores vel minores. VI. Vibratio simplex, est unica Perpendiculi oscillatio, ab uno arcus termino ad oppositum continuata; ut motus factus à puncto C ad D, aut vice versâ ex D in C. VII. Bivibratio sive Vibratio composita, est Oscillatio ex duabus simplicibus conflata, mixta ex accessu & recessu Penduli ad eundem arcûs terminum; ut motus factus in arcu DC, priimùm ex D in C, tum post ex C in D. VIII. Semivibratio est motus factus ab uno termino arcus ad Orthodramam, vel ab hac ad arcus terminum. Sic motus ex G in D, vel vicissim, dicetur femivibratio. IX. Duorum perpendiculorum quoad omnia aequalium exceptâ Altitudine, quod majoris est Altitudinis, intra aequale tempus pauciores numero Vibrationes absolvit, sed totus ejus motus longiori tempore perseverat. X. Duorum Perpendiculorum per omnia aequalium excepta Altitudine, illud quod minoris est Altitudinis, singulas Vibrationes, & totum motum suum caeteris paribus citiùs absolvit. XI. Duorum perpendiculorum in omnibus aequalium praeterquàm in gravitate, illud quod gravius est, diutiùs in motu perseverat, & intra aequale tempus plures numero vibrationes peragit XII. Duorum perpendiculorum in omnibus aliis aequalium, illud quod paulò gravius est, sed majoris notabiliter molis, pauciores aequalitempore vibrationes absolvit, quàm alterum. XIII. Deorum perpendiculo cum in alia regulum, sedis. no excedente in gravitate individuali, altero in mole, illud quod levius est, citiùs quiescit, & pauciores aequali tempore vibrationes absolvit. XIV. Perpendiculi ejusdem vibrationes majores minoribus, ad sensum non sunt aequidiuturnae.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
