Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 624-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. MENSURAE CHRONOMETRICAE. TIhil est ab omni parte beatum, sive de primis incunabulis ac infantia, sive de perfecta maturitate senioque rerum intelligas, ut rectè cecinit Horatius. Fidem faciat perpendiculum, à nuperis Astronomis ad Praxes Chronometricas traductum; in quo licèt multa sint, quę commendes, illud tamen incommodum Vir hac aetate nostra per quàm celebris querebatur, quòd cum vix possibile sit hujusmodi vibrationes, praesertim minutiores, sine errore aut perturbatione, oculis ad eas paulatim caligantibus, computare, negotium istud etsi theoreticè satis certum &evidens, practicè tamen ad res Astronomicas momenti majoris nequaquam esse adhibendum.