Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 626-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. PRachiolum EGF Figurae 7. praecedentis sic movetur à perpendiculo. Concipiatur perpendiculum AB vibrari versus conspectum legentis, super axe CD, &tum lateraliter objiciatur lingula illa hyperboliformis G, horizontaliter tamen collocata, hoc est, cujus planum aequidistet plano Horizontali, seu axi CD. Impinget enim hasta AB perpendiculi in mutronem a lingula hyperboliformis, trudetque totam hyperbolem versus G. Hoc facto, necesse est, brachiolum EGF recedere ad latus, suprà quidem versus G, infrà verò versus F: unde &uncinus Helevatus, ac protrusus versus L, apprehendet novum dentem rotae serratae K; &brachiolo pondere suo regrediente versus E, attrahet &circumducet rotam illam, facillimè mobilem, tantulo intervallo, quantum denticulus unus rotae distat ab altero.