# Technica curiosa 626-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, ANNOTATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/626-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/626-2

ANNOTATIO. PRachiolum EGF Figurae 7. praecedentis sic movetur à perpendiculo. Concipiatur perpendiculum AB vibrari versus conspectum legentis, super axe CD, & tum lateraliter objiciatur lingula illa hyperboliformis G, horizontaliter tamen collocata, hoc est, cujus planum aequidistet plano Horizontali, seu axi CD. Impinget enim hasta AB perpendiculi in mutronem a lingula hyperboliformis, trudetque totam hyperbolem versus G. Hoc facto, necesse est, brachiolum EGF recedere ad latus, suprà quidem versus G, infrà verò versus F: unde & uncinus Helevatus, ac protrusus versus L, apprehendet novum dentem rotae serratae K; & brachiolo pondere suo regrediente versus E, attrahet & circumducet rotam illam, facillimè mobilem, tantulo intervallo, quantum denticulus unus rotae distat ab altero.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
