Latin
PROPOSITIO III
Kaspar Schott, Technica curiosa 628
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO III. Vibrationes Perpendiculi continuare; sive primò datum Perpendiculo impulsum, Ponderis aut alterius Potentiae mobilis eidem applicatae subsidio conservare. Arias olim ad id efficiendum industrias excogitavimus, ex quibus hîc eas tantùm adferemus, quae ad Horometra tum nova tum antiqua, majorem cum facilitate constructionis adferent utilitatem. Etenim si horologiis etiam usitato modo constructis Perpendiculum debitè applicetur, (de quo infra Prop. 7. 8. &9.) adeò reddi possunt accurata, ut quid in eo genere exactius excogitari possit, vix reperias; &hoc ipsum ab aliis quoque observatum est. Quoniam verò motus Perpendiculi est libratorius &reciprocus sive retrogradus, adferemus varias motûs ejusmodi species, huic instituto magis accommodatas Technasma. Esto Perpendiculum AB, cujus axis AC, deferens duo Tympana dentata, quibus apprehenditur utrinque circumferentia Rotae DE Dentatae sed Interruptae sive interpolatae, in cujus constructione servatur id artificium. 1. Determinetur arcus unius vibrationis à Perpendiculo describendus: sit is v. g. graduum 60. 2. Assignetur numerus dentium in ambitu utriusque tympani dentati seorsim, &sit is 12. vel breviùs 9: respondebuntque arcui vibrationis gr. 60, dentes tres. 3. Sumatur numerur aliquis impar pro ternariis dentium in Rotae DE toto ambitu; sit is v. g. 25. quibus dentium ternariis interjici debet tantum spatii vacui, quantum tres denticuli aliàs occuparent: Hoc est magis ad captum. Duplicetur 25. numerus ille impar assumptus initiò, fientque 50. Incidantur itaque toti Rotae den tes. an von der rati tamen debitus proportione inter Perspicuius caupanorum, &ambitum Rotae, per ea, quae in Cyclometricis traduntur, &norunt artifices haud imperiti) ac tum terni quique denticuli, tribus omissis, cogitentur effracti &c.