# Technica curiosa 63

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/63

Quod autem de aqua dicitur, intelligi etiam debet de quibusvis aliis humidis; atque adeo etiam de aëre, qui humidus est: unde si duo corpora gravia in aëre nostro constituerent aequilibrium, & unum cum lance sua maneret in illo aëre, alterum cum sua lance esset extra aërem (si possibile foret) aut in puro aethere, aut aëre aliquo leviore; corpus in aëre nostro constitutum fieret levius, & cum lance sua ascenderes; alterum vero quod extra aërem esset, descenderet, atque adeo bilances aequilibrium suum quod antea habebant, perderent. At si duo gravia, lancibus hinc & inde imposita, in aëre semel constimant aequilibrium, & aër circumstans mutetur, fiatque vel gravior vel levior; videtur quòd utrumque corpus reddatus similiter vel gravius, vel levius; gravius quidem in aëre leviore, levius in graviore. Nam gravia quae e medio aliquo transferuntur in medium levius, magis merguntur, & redduntur graviora; quae verò è medio eodem transferuntur in medium gravius, minus merguntur, & redduntur leviora. Hinc si duo gravia bilancibus imposita, in aëre constituant aequilibrium, & deinde aër fiat gravior, aut levior; sequi videtur, quod ambo gravia simul reddantur aut graviora, aut leviora, ac proinde aequilibrium retineant. EoGlobus es adem ergo modo si globus e vacuatus, & uni bilancis brachio apcuatus an, pensus, constituit cum contrapondio ex altero brachio bilancis & cur in aëre mutasuspenso aequilibrium; videtur retinere aequilibrium globus, to fiat graquantum vis aër circumstans mutetur quoad gravitatem aut bior, & lolevitatem. Et hic erat scrupulus quem Auctori nostro exposue. sior. ram Confirmo, idem hac aethente. Pergebentermeantum, IEr A, & contrapondium B; sitque globus A triplo majoris molis, quàm contrapondium B. Faciant nunc in aëreè bilancis brachiis suspensa aequilibrium; habeatque moles aëris, aequalis moli A, pondus 9. granorum: habebit moles aëris, aequalis moli B, pondus 3. granorum; quia ut moles aëris A ad molem aëris B, ita gravitas molis aëris A ad gravitatem molis aëris B. Erit ergo globus A nunc in aëre levior granis 9. & contrapondium B levius granis 3. quàm extra aërem.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
