# Technica curiosa 633

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/633
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/633

PROPOSITIO VI. ττον τ ι ἡ ἄρε ε Id ipsum adhuc aliter exequi. X eodem ferè fundamento deducitur alia Praxis animandi Perpendiculi sine strepitu, & solâ leni rasurâ ipsius Perpendiculi. Sic autem instituitur. Technasma. Pendeat AB Perpendiculum ex AC brachio firmiter affixo in C. Producatur autem radius Perpendiculi quantum satis est ultra Centrum suspensionis, usque in D 2. Construatur Axis EF deferens tympanum dentatum L, sustentatus autem à Brachio GF, per quod transeat versùs FA & ex ea parte deferat secum Cylindrum quendam Cavum, basi Ellipticâ propter obliquam sectionem terminatum. 3. Punctum A suspensionis Perpendiculi, intelligi debet esse situm & in Axe Cylindri FA, cogitatione producto versùs C, & simul in eo plano, quod obliquè Cylindrum secuisse concipitur, adeòque in puncto, in quo maxima minimaque Diameter Ellipseos sese intersecant. Motus. Convertatur jam circulariter Axis EF cum praefato Cylindro cavo, dabit is Perpendiculo toti duos situs alternatim, quos lineae punctis expressae FH ac AK referunt & quibus comprehenditur anguli quantitas KAH, quem Perpendiculum emetietur unâ vibratione, interim dum Cylinder cavus semicirculo progreditur, & eundem releget in oppositum, tunc cùm Cylinder altero semicirculo sui promovetur. Advertendum I. Si immediatus is impulsus, à Cylindro datus ipsi Perpendiculo, commodus non est ob angustias loci pro Vibrationibus Penduli, tunc fiat id mediatè; sic videlicet ut ab ipsa Ellipsi Cylindrica impellatur libra quaedam, ab hac verò ipsum Perpendiculum, alibi extra appensum, & cum ea connexum. II. Quod hîc fieri diximus per integram Ellipsin, praestari poterit & per dimidiam, sectam videlicet majori Diametro, iuxta rectam FH, quod fortassis in aliquibus circumstantiis esset, commodius. III. PluLIII III. Plurimas alia. Invenitiones agitandi per applicata Pondera Perpendiculi, studio brevitatis, praetereo; & in earum locum quae sequuntur, ut magis ex uium futura, substituo.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
