# Technica curiosa 634

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/634
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/634

PROPOSITIO VII. Quodlibet Horologium vulgare, Perpendiculi applicatione perquàm accuratum reddere. Ametsi priores quatuor Propositiones eidem quoque proposito possint inservire, quia tamen id operâ minore conficere licet, adferemus unum & alterum in eò negotio quàm fieri poterit maximum compendium. Technasma. Sit FH serrata vulgaris Horologii Rota, & FG hasta Temporis, animellae, seu Rastri, Motum dispensantis, cui binae more solito auriculae seu ansulae sint aptatae, quibus dentes Rotae serratae superiùs, ac inferiùs per vices apprehenduntur: intelligatur autem rastrum ipsum transversum esse sublatum, vel truncatum, sic ut ejus portio, vel ei substitutum brachiolum FE, versùs unam tantum partem porrigatur. 2. Perpendiculum AB sit firmiter adaptatum axi ACD liberè versatili, cui quoque infigatur fuscinula quaedam DE, ejus formae, cujus est ea quam seorsim IK repraesentant, & haec recipiat extremitatem Brachii FE sibi insertam Motus. Impresso semel impetu toti Perpendiculo, Rota serrata more solito, agitabit huc & illuc hastam FG, haec verò ope brachioli FE intra fuscinulam contenti, impellet Pendulum AB. Advertendum I. Loco brachii FE, (quod etiam fuscinula esse potest) ac loco fuscinulae ED, multò meliùs utrobique construuntur Rotulae Digitatae, in ambitûs semisse circiter, incisae in digitos, sive dentes oblongos sibi à latere mutuò innexos; hac enim ratione commodiùs impelletur Perpendiculum: sed prior ille modus simplicior est tractabiliorque, & satis aptus efficiendo morui II. In hac & similibus Perpendiculi constructionibus, in quibus dibzy G Google Dic quibus.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
