# Technica curiosa 636

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/636
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/636

Inquiratur primùm, quantos arcus faciat hasta anfata EF cum suo rastro, dum ea impellitur à Rota serrata: haec autem quantitas arcuum sumenda est sine digressione illa ex impetu, qui facit ut latiùs evagetur rastrum, sed praecisè intra limites dentium Rotae serratae: sit autem haec arcuum quantitas GCI, & HDK. 4. Determinetur quotBivibrationes, sive compositae Perpendiculi vibrationes (cap. 2. Num. 7.) debeant aequivalere uni simplici vibrationi rastri, quarum certus numerus, priùs horam constituebat: sint hae tres v. g eplures possunt esse si placeat) conficiendae intra id tempus, inerae quod olim rastrum ex I. movebatur in G. Totidem ergò, tres videlicet, dentium series interpolatae incidendae erunt arcui utrique; sic tamen, ut quaelibet denticulorum series, v. g. ternarius, in uno arcu, respondeat diametraliter in altero arcu intercapedini illi sive intervallo, quod cuilibet dentium scriei sive ternario interjicitur. Cujus structurae ratio, patet ex citata Propos. 3. Motus. Est is manifestus ex hactenus dictis: intra illud enim tempus, quo rastrum horologii decurrebat arcum IG vel HK, Perpendiculum breve, tres aut quotquot lubet, absolvet oscillationes reciprocas in itu & regressu arcuum, per hastam EE ansatam promotorum à Rota serrata. Advertendum. I. Quò plures vibrationes dederis arcui IG, eò brevius extiturum Perpendiculum, adeoque minori Potentiâ circumducendum. II. Axis LA per annulum sive foramen in E medio sui factum admittat hastam FE juxta dicta in Annot. 4. Propos. 3. III. Dexticuli Rotae serrarae sint omnes inter se aequales & aequali ab invicem distantes intervallo, ut iis arcus IG & HK omnes aequales describantur, ex vi circumductionis violentae, non impetûs ut supra dictum. Plura Praxis ipsa monebit. IRAI. PROPO

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
