# Technica curiosa 640

Kaspar Schott, Technica curiosa, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/640
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/640

Fieri potest Spira Chalybea, quae ab initio adductionis ad finem, resistentiam habeat, uniformem ex se praecisè: Nam si laminae convolutae partes centro viciniores sint crassiores aliis debitam proportione, fiatque adductio Spirae in Centro, resistentia poterit esse in tota contorsione prorsùs aequalis. Quod asserit Joan. Helmontius in sua Medico-Physica titulo de Tempore num. 50. Lamellas horologiorum flante Borea solitò contumaciores esse, causam nec ipse dat, nec ego video. Et poterat falli eodem modo quo numero sequente 51. dum de vibrationibus Perpendiculi Pedalis ait, additione ponderis non reddi inaequalis temporis vibrationes; aut quod absurdius est, dum addit; sed si altitudo sit bipedalis, singuli pulsus sunt praecisè duplò tardiores; sic ille fortasse felicior erat in suis Chymicis, quàm Physio- mathesi. Technasima. I. Duplex regulandarum laminarum Praxis? est. Prima magis obvia, quae & in antiquioribus horologiis cernitur, instituitur per alterius cujusdam Elateris sive Pennae fortioris pressionem inaequalem, quod fit in orbiculo quodam mutilo, x formam Cordis referente; Hic enim orbiculus quando Spira Chronometrica minorem vim obtinet, minùs etiam premitur ab altera remorativa; quando verò majorem, magis ea vis infringitur, ut sic aequalitas quaedam obtineatur. Hic modus etsi sit percommodus, & operae minoris, vix tamen jam à recentioribus adhibetur, fortassis ideò quia simplicior, utilitate enim sua non caret, & experientia docuis, horologia hoc modo constructa magis regularem cursum tenuisse, quàm alia non pauca, sequenti subtiliore modo fabrefacta. TechTelbe sing. II. Alter motus hoc cerui pote austentior est, Includitur Helyx Chalybea Cylindro ABCD, circa axem EF consistentem mobili: Hic axis per ejus helicis centrum transit, & ejus extremum centrale firmiter detinet: & ne ipse simul cum spira & cylindro convertatur, obstat Rota serrata GH axi firmiter impacta, nec non obex sive pessulus FH qui rotae serraturis obnititur. Ad latus Cylindri construitur Conus, vel aliud simile corpus, Turbinis instar fastigiatum CKM, mobile circa axem LM.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
