# Technica curiosa 643

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/643
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/643

Disponantur in tota chorda horologii sphaerulae quaedam, precatoriis non absimiles, eodem intervallo, nec nimiùm ab invicem distantes, firmenturque glutine vel aliter, ut haereant; in ambitu verò Trochleae, fiant iisdem inter vallis cavitates, quae Sphaerulis respondeant, vel Sphaerularum loco nectantur nodi quidam paribus inter vallis &c. Technasma IV. Deducitur ex priore per duplicationem funis Ponderumque, ad eum modum, qui Techmasmate 2 est propositus. Observandum modò, quòd si in chorda HIKLM juxta proximè dicta disponendae sint sphęrulę, fiant tam in Cylindro horologii K, quam in Trochleis I & L cavitates sphaerularum distantiis respondentes, aliàs in Trochleis I & L à sphaerulis inaequales utrinque distantiae efficerentur, & pondus inaequaliter Cylindrum K horologii impelleret. Sed haec adeò plana, ut amussi non egeant.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
