Latin
PROPOSITIO XIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 646
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIII. Potentias Chronometricas volubiles, sive Pondera Sphaerica per Chordas tam Finitas, quàm infinitas instrumentis Horometris applicare. JOn rarò necessitas postulat in machinis artificiosis, &Horologiis alio modo quàm vulgari construendis, quorum non nulla dabuntur inferiùs, ut adhiberi oporteat Pondera volubilia sive Sphaerica, quorum duo vel plura certa serie sibi succedunt in Horologii, vel alterius Machinae motu continuando maximè verò tunc, cum per applicationem Physici alicujus Motoris, Horologium perpetuandi cupido incesserit; quâ de re infrà Cap. XI. &Libro sequenti agetur, in eumque finem haec est sequens Propositio velut Lemmata quaedam praemittuntur; quibus si quae nunc videatur inesse obscuritas, Lux petenda erit ex locis citatis. Technasma linstituitur per Lorum Perpetuum Scate ad instar contextum. Sint duae Trochleae vel Cylindri breviores A &B, quarum prior A est horologiaria, posterior B in imo Ponderis descensu: utrique circumponitur Lorum quoddam Perpetuum AC BDA, quod &scalam Sphaerophoram dicere possumus; hac autem industriâ construetur. Habitâ magnitudine sive Diametro Ponderis D, quod sufficiens sit ad animandum Horologium, sumuntur duo Lora perpetua ex solido corio, quorum unum intelligatur esse ACBDA, alterum verò eidem simile prorsus &aequale, concipiatur iisdem cylindris A &B impositum, &aequaliter tensum; distabunt autem ab invicem Diametro Sphaerae D. Hoc intervallo servato connectatur unum Lorum cum altero, per gradus quosdam transversos ferreos semicylindricâ formâ, quorum bases cernuntur in Figura, supra &infra globum D; connectuntur autem facilè, si per utrumque semicylindrum, &lorum quod ii complectuntur, clavus adigatur, quod &per stricturam fortem effici posset &c. Sic enim globus D inter ejusmodi gradus collocatus sustentabitur ab inferioribus binis semicylindris, ut v. g. in F.