# Technica curiosa 647-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/647-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/647-2

Eodem prorsus artificio contexendus erit totus ambitus Scalae Sphaerophorae, tum verò in peripheriis Cylindrorum A & B excavari debebunt striae quaedam semicylindricae, intra quas semicylindri convexi scalae, recipiantur in motu. Usum Scala haec Perpetua insignem habebit in impellendis Horologiis. Postquam enim Pondus D descenderit in imum, dejicietur id ex Scala; idque sive ab ipsa B Trochlea, sive meliùs ab obstaculo quodam in hunc finem inferiùs aptato. Itaque Globus erumpens ex Scala in inferiorem Canalem G aperiet ope fili mentallici pessulum quendam attollentis, aditum alteri globo, in superiori Canali E praestolanti, ut is in suum locum succedat in summitate Scalae. Ipse autem prior globus in G existens, attolletur iterum sursum ad canalem E per Prop. sequentem. Advertendum I. Si pondera sphaerica majoris essent molis, posset quodvis Lorum ex duplicato vel triplicato confici corio, vel etiam in eorum locum Catenulae quaedam substitui. II. Si periculum sit, ne globus in motu delabatur ex gradibus scalae praemuniri poterit duabus hinc & inde perticis vel regulis, ut EFG & altera D, intra quas descendat. Vid. IcoTechnasma II. Sit H Trochlea, infimę Horologii rotae axi imnism. V. posita, & circa eundem liberè versatilis; habeat autem in ambitu serraturam cum pessulo R, qui in rota horologiaria alicubi figitur, & lamella pressoriâ instruitur. Huic Trochleę injicitur funis KHL cujus uni extremo L adnectitur globi receptaculum, quod Sportulam vel capsulam vocare lubet; alteri extremo K appenditur antisacoma ejus momenti, ut sportulam PM globo vacuam sursum attrahere possit ab imo QS, ad summum, ubi jam cernitur; cui non obstabit Pessulus R, qui in eam partem admittit revolutionem Trochleae H. Porrò ut intra sportulam globus contineatur, eriguntur duae vel 4 regulae PQ & MN &c. quae id praestant: Postquam verò globus cum sportula L attigerit fundum QS, excurrit è sportula, sive id fiat ob truncatam ibi regulam N, sive ob declivitatem fundi QS, in quodum subsistere vult capsula, globum effundit in Latus. Denique sportula globo liberata & vatua, attollitur sursum ab antifacomate K, quod ex constr. est ipsâ solâ gravius. Sportula tandem abeo evecta in PM, excipit ibi alium globum priori aequalem, ut is interim horologium impellat, dum prior ille rursus evehatur eo modo qui sequitur. PROPOCupere luteale quis multate Rotundae unditatis, & uos mundis, tantùm limbi circularis ambitu horas concludere in unius summitate turris, sed per totius alicujus Palatii tractum horas easdem disponere, ac in pariete longum & regulariter ducto cuilibet fenestrae horam appingere, dando cuilibet intervallo fenestrarum tempus horarium, ab indice rectà progrediente conficiendum: En facile, quo voti sui compos fiat, artificium, in minoribus primùm Indicibus, ac tum in longioribus quibus vis propositum. Technasma 1.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
