Latin
PROPOSITIO XIV
Kaspar Schott, Technica curiosa 648
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XIV. Pondera chronometrica volubilia post descensum in imam, rursus ad supremam altitudinis regionem attollere. Erpetuationi Horologiorum inferiùs tradendae plurimùm commodabit hoc Lemma, quò refertur unicè. Id autem licèt multas &varias constructiones admittat, hîc tamen duabus magis expeditis erimus contenti; plures adferemus ubi necessitas exiget suo loco. Technasma I. Instituitur per scalam Perpetuam Propositione praecedenti constructam. Intelligatur enim Trochleae A esse adjuncta rota dentata cujuscunque magnitudinis, habens utraque communem axem, &una alteri firmiter adhaerens. Si rota haec dentata ab aliis quibusdam sibi superstructis rotis, &Potentiâ quadam earum supremam impellente, moveatur simul cum Trochlea, motu Secundo, hoc est ex A versùs C, elevabitur sensim globus D ab imo ad summum; quò postquàm perductus fuerit, devolvetur rursus ad animandum Horologium, artificio Prop. praecedentis Techn. 1. vel 2. explicato. Techniasma II. Traditum Prop. antecedente Technasma 2. paucis mutatis &additis, adhiberi poterit ad attrahenda Sphaerica Pondera tali ratione. Esto Rota dentata ABC, cui debedunt innecti aliae pro rei exigentia, juxta paulò ante dicta, &alibi fusiùs explananda. Hujus Rotae axi imposita sit Trochlea DE, cui funis superjectus, unâ extremitate sustineat Pondus P sphaericum in sua Sportula; alteri verò ejusdem extremitati appendatur antisacoma N, aliquantò levius oppositâ sportulâ P globo vacuâ, ut ab hac illud attolli possit. II. Pessulus B pennulâ instructus, apprehendat serraturas Trochleae, eamque contra nisum Ponderis P detineat. III. Construatur arbelus sive securicula quaedam DF ejus amplitudinis in peripheria, ut quadrantem circuli aequet vel excedat. duit. In haustus medio creat altius erectus, quaedam oblonga.