Latin
PROPOSITIO XIV
Kaspar Schott, Technica curiosa 650
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò pristinum illum situm restituet ascendens cum impetu antisacoma N, &facilè quivis industrius advertit, id non uno modo fieri posse. II. Cùm Rota ABC saepiùs circumvolvatur in attractione Ponderis, secumque pessulum B quocunque deferat, ita res est instituenda, ut cum attractio jamjam perficitur, Pessulus B reperiatur in supremo quadrante, hoc est supra securiculam; quod infallibiliter semper continget, si in fune vel catenula Trochleae, disponantur Sphaerulae ad eum modum, quem Prop. 11. Techn. 3. insinuavimus. Technasma III. Alio adhuc artificio eadem illa Trochleae à Pessulo suo Libertas procurabitur. Axi AC firmiter inhaereat eadem illa Rota B, mobiliter autem Trochlea D, sicut per axem AC huc &illuc promoveri possit. Itaque postquam Sportula E evecta fuerit ad summitatem, elevabit inprimis vectem angulosum EFG, in F mobiliter fixum: hic autem per brachiolum GH, pellet uncum HN, à quo sustentatur alter vectis angulosus MLK, cujus brachio LK tantum Ponderis est appensum, quantum sufficit ut alterum brachium LM arripiens tubum MP Trochleae foramini coagmentatum, trahere possit Trochleam per axem AC, versùs C, etiam contra mediocrem resiAtque hac ratione subducentur stentiam helicis impulsivae CP. à pessulo B, dentes illi serrati Trochleae, descendetque Sportula E suomet pondere, rotando simul trochleam obstaculo pessuli liberam; interim tamen brachiolum LM eam leviter perstringet &detinebit in orbiculo tubum terminante; in quo contactu facilitando, poterit adhiberi rotula vel cylindrulus volubilis &c. Adverte I. Ad restituendam suo loco Trochleam faciet appulsus antisacomatis; hoc enim cum impetu vectis angulosi MLK. extremum K attollet, &in uneo HN collocabit; quo facto, Trochlea per helicem pressoriam axi circumductam, propelletur in locum suum. Hinc etiam ad illud in vigilandum est in pessuli B structura, ized by Google Digi structura, ne is demittatur aut deprimatura sua pennula profundiùs, quàm sint incisiones sive serraturae Trochleae. Modus hic in eo praestat illi priori, quòd ille essentialiII. ter requirat illam Trochleae cum Rota correspondentiam, de qua in Adver. 2. haec autem Praxis in omni Rotae situ succedat. III Plures idem praestandi modos ingeniosiores fortassis, sed explicationis aliquantò longioris, brevitatis studium cogit nunc omittere, &in aliud liberius tempus differre.