Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 653
Unproofread scanNot analysed yet
Hexagonalis: exscindatur igitur in plano Indicis Hexagonum foramen CDEFGB, cujus centrum sit A punctum. V. Toti Parallelogrammo &foramini exciso superimponatur figura quaedam, v. g. Aquilae, Draconis &c. sicut ejus collum, texturam illam parallelogrammi tegat &occultet, reliquum verò corpus obtendatur exciso foramini polygono, vel alteri. Praeterea parallelogrammum illud in collo figurae, contexatur ex interpositis pluribus ejusmodi regulis, ut sit instar retis, tegaturque postmodùm artificiosè, in Dracone quidem squammis, in Aquila verò plumis &c. Motus sic habet. Rota horologiaria solitis suis passibus incedens, interceptum canaliculo suo verticillum C, secum vehet, hic autem ab interjecta inter AC lamella pressoria diductus, &excisi foraminis sexangularis aut alterius limitibus inclusus, efficiet, ut Aquila impositae capiti suo coronae Radio, Cruce, vel stellulâ; Draco verò linguâ vel aculeo, describat eandem illam figuram, &horas in ejus limbo descriptas indicet. Adverte 7. In aliis figuris describendis, ut Cordis, Rosae, scuti &c. cautelas quas adhibeat, quivis industrius haud difficulter ipse reperiet. 2. Potest facilè motus insuper alius dari Leoni, Aquilae, Draconi, ut hic caudae suae spiras volvat, illa alas explicet, &c. idque vel eodem illo artificio, vel aliter.