Latin
PROPOSITIO XVI
Kaspar Schott, Technica curiosa 654
Unproofread scanNot analysed yet
Sit virga metallica ABC habens in A foramen rotundum, in C vero ubi flectitur, desinat in annulum vel aliud erectum foramen CE, per quod transeat alia virga DEF, quae flexa in similem annulum FB, priori virgae pariter innectatur, stringantque se mutuò tam leviter, ut una intra alterius armillam, ultro citroque liberè provehi possit. In extremo D. formetur sagitta, stellula, lilium, vel alius similis indicativus apex. II. Intelligatur in illo plano, cui chronometrici numeri horarum indices sint inscribendi, aliqua Figura v. g. Quadrata, esse descripta, quae sit GHIK; ac tum juxta eam designationem incisus canalis sive Crena cujuscunque profunditatis, eius autem amplitudinis, ut prominentem ab annulo cuspidem B teretem, possit recipere, ut is intra eum canalem liberè currere queat. Motus. Posito &firmato foramine A in centro Quadraci, &stylo B in ejusdem cavitate, si tota haec Indicis compages in puncto A torqueatur ab axe alicujus rotae, vel alio quocunque modo circulariter circumducatur, necesse est, extremum D Quadratam figuram describere, vel aliam ejus rationis, cujus est canalis, intra quem stylus B circumducitur. Adverte I. Magis affabrè construi poterit idem instrumentum ex duabus regulis, in quarum unius canaliculo in longum ducto, cursor alterius discurrit, &vicissim. Quin &artificium ita tegi poterit, ut non facilè regularum contractio &distensio advertatur, producendo regulam DEF ultra A centrum &c. II. Si inter E &F armilla, interjiciatur filum metallicum vel lamella diductiva, necesse non erit excavari figuras in plano, sed tantum ex alio crassiore plano excisas, alteri superimponi, vel ex regulis compingi polygonum &c. Corollarium I. Si Paradoxis afficeris, hinc facilè deduces Primum istud. Unius ejusdemque Circini vulgaris continuo tractu &revolatione describere. Triangulum, Quadratum &c. Nam si pes unus Circini figatur in A foramine, alter verò firmiter apprehendat exstantem E stylum, &circumducatur circino, describet stylus alter D talem figuram, qualis erat canaliculus excavatus, vel, suppositum planum aliud certâ figurâ terminatum. Corellarium II.