# Technica curiosa 655-2

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/655-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/655-2

PROPOSITIO XVII. Indicem Chronometricum Ellipticâ Figurâ peculiari quadam ratione construere & incitare. I Index ChroCUperius utrumque Technasma servit & Ellipsibus designan nometricus ellipticoVdis, si cum ijs juxta data praecepta analogicè procedatur: hic tamen modus ad Indices Ellipticos, quia magis Geometricus, plus formis. arridet, ideoque nec involvendus silentio videbatur. Norunt, Geometrae instrumentum illud à Guidiubaldo ad describendas Ellipses per earum quadrantes, propositum in Demonstratione planisphaerii Rojas: ex ejus fundamento deducitur hoc quod describimus. Vide IcoTechnasma. Trina Plana sive Laminae concipiendae sunt nism. VI. in Figura praesente, quae vitantes superfluam Figurarum multiplicationem, in unam congessimus. Prima α δʼ - πατ εῖς ζ * * Primae lamina est indefinitae figurae, Cur inser bitur inden Eilipticus ABCD: haec in medio perforata est in rotundum foramen HEFG, & insuper quatuor Crenis ad angulos rectos incisis, & cum foramine rotundo continuatis, quae sunt IEKF. LG. MH. Longitudo Crenarum tanta est, quanta Semidiameter foraminis; Latitudo patebit ex dicendis. II. Altera lamina est circularis seu orbicularis OPQL: quae ab ea parte quâm Indexspectatoribus objicitur, superimponitur priori pertusae, ideoque tegit praedicta foramina Laminae prioris.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
