# Technica curiosa 657

Kaspar Schott, Technica curiosa, PROPOSITIO XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/657
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kaspar-schott/technica-curiosa/657

Paxillus proximè dictus intrans foramen R, efficiet, ut orbis occultus IKLM, apprehensus à Rota horologii circumducatur, & progrediatur ex R versùs M: eodem verò tempore in orbe conspicuo PQLO efformata manus, lilium, sol vel similis index P progredietur in oppositam partem, & apice suo describet Ellipsin ABCD, cui inscribuntur horae 12 spatiis inaequalibus distinctae, quae tamen aequali tempore, scilicet horario conficiuntur ab Indice. Adverte I. Cùm orbis conspicuus OPQL, ab hac quâ spectatur facie sit omninò planus & integer, poterunt ei ornamenti causâ inscribi vel 7 Planetarum effigies, vel 12 signorum figurae, quae quidem nullum alium habent usum, quàm quòd cum orbe suo huc & illuc mirabiliter volvantur, aut qui structuram ignorat, quo pacto id fiat, haud facilè concipere possit, eò quòd orbis duplici motu cieatur, uno quo centrum ipsius E circulariter defertur ad ambitum foraminis EFGH: & altero Elliptico, quo reliquae partes orbis feruntur. II. Intervallum FH inter duo segmenta relinquitur ideò, ut claviculi I & N per illud sine obstaculo ab una rima ad alteram diametraliter oppositam in motu rectà permeare possint. III. Demonstratio Constructionis & Motûs intelligitur facilè ex citato Guidi Ubaldi libello; Item ex Aerario P. Bettini, sive Commentariis in 28 pr. Sexti Elem. Euclid. ubi demonstrat ejus Instrumenti Ellipseographi quaevis puncta describere Ellipses, praeter unum quoddam circulum decircinans, qualis est in figura nostra Peripheria foraminis EFGH.

---

Kaspar Schott, Technica curiosa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Technica_curiosa.
