Latin
PROPOSITIO XIII
Kaspar Schott, Technica curiosa 658
Unproofread scanNot analysed yet
Est id aliquantò operosioris constructionis quàm sequentia; sed quoniam artificium quo nititur, motus videlicet retrogradus per dentatas rotas institutus, ad alia paulò post insinuanda plurimùm conducit, erit ejus operae leve pretium, rem tam utilem diligentiùs explicâsse. Sit Rota ABCDEF Plana (juxta Cap. I. Num. I.) cujus Rotae media pars DEFA dentibus sit instructa, reliqua nullis. 2. Hujus Rotae centro sive Diametro directè superincumbat Axis AGHD, deferens duo tympana dentata A &D, duas item Rotas dentatas G &H, quae omnia firmiter inhaerent axi AD. 3. Fiat Oblongum IKLM, cujus tria latera sint ex metallo solido, quartum verò claudar figura Solis KM, vel alterius signi per Indicem rectilineum promovendi, quod tamen commodiùs in ipsius Oblongi medio collocatur. 4 Duobus lateribus longioribus IK &LM incidantur dentes, rotarum G &H dentibus congrui, ab altera videlicet facie horum laterum, quâ rotas G &H spectant &contingunt; oblongum enim illud concipiendum est rotis G &H superincumbere, &has illius lateribus IK &LM contegi. Motus. Feratur Rota semidentata motu Primo, hoc est ex A versùs B; movebitur axis AD cum tympanis &rotis motu secundo, cum quibus similiter provehetur oblongum cum Sole KM, ex K versùs B. Oportet autem longitudinem laterum IK &LM dentatorum in ea ratione esse ad Rotas G &H, in qua est semiperipheria DEFA ad tympanum A, vel D ipsi aequale. 2.